TIC et développement print
Fiche de lecture > Vietnam > Introduction

Neve ambitionis causa extrudantur foras

Neve ambitionis causa extrudantur foras, quo deteriores anteponantur bonis. et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui: dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi, inruptionem facite; nunc dum occasio est, nunc dum scriblitae aestuant, occurrite. Haec quae imperata sunt pro imperio histrico, bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit. Ad argumentum nunc vicissatim volo remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures. eius nunc regiones, limites, confinia determinabo: ei rei ego finitor factus sum. sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo comoediai; sin odiost, dicam tamen, siquidem licebit per illos quibus est in manu. Carchedonius vocatur haec comoedia, latine Plautus Patruus Pultiphagonides. nomen iam habetis. nunc rationes ceteras accipite; nam argumentum hoc hic censebitur: locus argumentost suom sibi proscaenium, vos iuratores estis. quaeso, operam date. Carthaginienses fratres patrueles duo fuere, summo genere et sum;

Traduction disponible en english espanol
TIC et développement - http://www.tic.ird.fr